monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 5, 2
Vulgus enim omnem diem solis praesentiam super terras appellat. Proprie autem dies XXIV horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur: qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens, non minore aerum spatio noctu subter terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Quod multorum quidem et nostrorum, et saecularium litterarum testatur auctoritas. Sed nos unius patris Augustini testimonium ponere sat est, qui dicit in libro Quaestionum Evangelii secundo, LXX duorum discipulorum summam figuraliter explanans: 'Sicut XXIV horis totus orbis peragitur atque lustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in LXX duobus discipulis intimatur. Vicies enim quaterni septuagies terni dipondius est.